Historiae manifesta fides, sed mysticus illi
Intellectus inest silvis umbratus opacis,
Quem tentabo loquens festino pangere versu:
Ut resonans antiqua novo symphonia flatu
Impleat arentes supero spiramine versus.
Arbor prisca fuit, qua vitam perdidit Eva,
Nomen habens vitae, si culpis abstinuisset.
121.0963B| Pro dolor! anguino nimium decepta suasu
In lethum lapsa est, vetitum dum sumpsit edendum,
Ad certum per lucra ruens male credula damnum.
Sed crucis in ligno vita moriente, piati
Sunt scelerum morbi, et vetiti transgressio pomi.
Aspicis antiquam praesenti in stipite formam,
Auguriis mulier cui dum famulatur ineptis,
Scire futura volens, et jam praesentia perdit,
Ac meritas caecata capit pro luce tenebras.
Sed Sanctus veniens errores dispulit atros,
Arboris et docuit flexus succidere ferro,
De quo magnificus cecinit Baptista Joannes,
Arboris eximiam radici instare securim
Fulgenti nocuos quae truncat acumine succos,
121.0963C| Et reparat celerem pia per collyria visum,
Unguifer et medicus sic lumina reddit Amandus.