CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9.

latín

Alloquiturque dehinc hos Princeps famine Sanctum:
Poenitet, alme, tuam, Doctor, sprevisse loquelam:
Displicet, atque meo quod jussu injuria facta est.
Sed nunc illa, precor, pietatis viscera cedant:
Est quoque, dante Deo, immerito mihi filius unus,
Quem tua consecret sancta ut benedictio, posco;
Vivifico ac Christi digneris fonte novare,
121.0953D| Utque illum doceas divina lege Magister.
Tuque Pater pueri merito dicare secundus,
Dum gignis sobolem praeclaro gemine fontis.
Sed Sacer, his dictis summo conamine fusis
Obstat, commemorans sibi jussum ut semina verbi
Spargeret, et gentes baptismatis amne sacraret,
Non uni tantum sed multis affore missum.
Egreditur, remanet cassata petitio Regis.
Qui quia non valuit contemptus jura mereri,
Credidit a proprii lateris custodibus ipsum
Flectendum, misit socialis amoris amicos,
121.0954A| Unam animam gemino sub pectore ut esse putares,
Dadonem illustrem Eligio comitante benigno;
In laicali habitu quos Principis aula tenebat.
Sed post sub pedibus sternentes labile seclum.
Ecclesias geminas stabiles texere columnae.
Inditus ille prior, sub cujus pontificatu
Floruit in titulis Rotomagus celsa beatis:
Compar et Eligius divino munere lectus,
Quo Noviomus ut urbs vivente Antistite fulsit,
Sic micat et tumulo multis virtutibus aucto.
Salva fida fides, felix concordia aveto,
Pontifices sancti meritorum luce corusci,
Non mihi tam tenuis de vobis sermo mearet,
Ni vos conspicuos scirem nutrisse poetas,
Qui possunt trimoda vobis pipare Camoena.
121.0954B| Nobile et auratis carmen cantare cicutis.
Vos tamen o nostros petimus revelate labores,
Et coeptum repetat jam linguae guttula cursum.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-9--milo-sancti-amandi-a28f45
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-9--milo-sancti-amandi-a28f45.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.