Ne tamen, immensis submersus in aequoris undis,
Forte minor meritis, charusque lateret in astris;
Inclytus aethereae mox Petrus claviger aulae
Se sine non passus fluctus portarier illos,
In puppi recubum fraterna voce salutans
Affuit, in tanto securior inde periclo
Naufragio simili quod jactus, ita orsus amico:
Frater Amande, tuo Regi per saecula chare,
Ne timeas, quia turpe tibi est timuisse timore.
Nam, quanquam tumidi tollantur ad aethera fluctus,
121.0944D| Non te submergent, nec nunc, mihi crede, peribis
Tu neque nauta tuus, qui praesens navigat aequor.
Dextera, sed quondam quae me ne mergerer undis,
Eripuit, te nunc isto discrimine salvat.
Mox quoque ventus abit, tempestas pellitur omnis;
Placaturque salum cito missa pace per aequor,
Laetaque tunc redeunt, cum nox tenebrosa recedit.
Incolumes udas nautae celeranter arenas
Impressere suis plantis. Celeuma canentes,
Voce Deo plaudunt, famulique in laudibus almi
Magnificant illum, quo praecipiente procellae
Cesserunt validae, pontus stetit, unda quievit. 121.0945A|
Quod si coerulei perterruit unda profundi,
Sorbuit ex illis quemquam non fauce voraci.