CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 6.

latín

Sed prius arce genus rutila celebrabile cretum
Pangere gestit amor, cursimque notare beatam
Progeniem Justi, primoque referre priora,
Quatenus infixam radicem pagina servans
Arboris eximiae, demum praecelsa propago
Ramorum et celsum tollatur ad astra cacumen.
Est regio antiquis Aquitania dicta colonis,
Bellipotens, et frugiferax, populosaque tellus,
Fertilior tamen et multum fecundior hinc est,
Quod talem fructum venerando protulit ortu.
Haec tibi, rite colis quem Gallia, misit Amandum,
121.0933C| Nobilis huic genitor fuerat, qui jure Screnus
Est dictus, quoniam meruit generare serenum.
Egregia et genitrix est cujus Amantia dicta.
Rem stupidus miror divino munere gestam,
Quod sibi conveniunt genitor, genitrix, genitusque
Nominibus dignis donorum munera fantes.
Namque Serenus ovans, genitrix et Amantia pollens,
Non mirum est generent si talem jure puellum,
Nomine qui sancti memoretur amoris Amandus.
O felix regio, quae talem promeruisti
Cernere, ferre virum, nutrire! hunc si tenuisses
Non tantae quaterent te nunc hinc inde procellae.
Ergo Serene pater tali pro pignore salve;
Inclyta mater ave, quae claro germine flores.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 6. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 6.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-6--milo-sancti-amandi-bea11a
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 6.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-6--milo-sancti-amandi-bea11a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.