Te neque praetereo, urbs, sed carmine visito nostro
A Centumcellis tali cognomine dicta;
Quae pelagi solita es discrimina saepe levare,
Et nautas reparas, et lassos erigis artus.
Nec te praeteriit, dum Sanctus ab urbe secundo
Digreditur Roma, navi progressus ab illa,
Ad te pervenit, solitos laturus agones,
Atque ibi more suo tenebris cum noctis opacae
Oraret solus; jam, credo, advertis IESU
Exemplo similem famulum portasse laborem.
121.0942C| Nox horrorifera et terra caligine noctis
Tetrior advenit, Domini fulgore lucernam
Splendentem fumo cupiens fuscare nocivo.
Et quanquam solita semper feritate rebellet,
Et cupiat radios reparare scelestus iniquos;
Tunc tamen egregium non ausus tangere Amandum est.
Forte memor fuerat, quod quondam miserit hydrum.
Ad puerum, celerique fuga conspexerit illum
Aligeris pedibus tremulum repedare retrorsum;
Cum digitis geminis traheret ceu spicula Sanctus
Signum forte crucis cunctis penetrabile muris.
Ergo unum ex famulis temerarius arripit hostis,
Et trahit ad pelagus, quaeris cur? mergat ut illum;
Ac lupus ut saevus niveo cum de grege raptam
121.0942D| Lanigeram pecudem trahit atra fauce vorandam,
Non secus hic raptor dum praede arderet amore,
Ferret et arreptam saeve ad discrimina mortis;
Ille dabat puer hac repetitam voce loquelam:
Christe, juva me; Christe, juva. Mox ille protervus,
Qualis Christus? ait, nec verbum reddere victus
Audebat juvenis; donec bellator Amandus,
121.0943A| Se praesente, fera non passus fauce vorari,
Discipulum pelagique undis submergier atris,
Corripit arma, capit pharetram, jactatque sagittam
Salvificam puero, Satanae sed rite superbo
Vulnificam, victor vi vincens verbere verbi:
Fili qui traheris, dic hosti, dixit Amandus;
Filius ipse Dei est vivi Christus crucifixus.
Quem sonitum summo extimuit horrore pavescens
Hostis iners, nec stare loco praesumpsit in illo;
Sed vagus in vacuas fugiens evanuit auras.
Et praeda incolumis, pulso procul hoste, remansit.
Belliger insignis sic Sanctus in orbe triumphat.