Te quoque, sancte Sator, dum nos comitamur euntem,
Atque tuum sequimur felicem carmine cursum,
Ignotum transimus iter, sermone meantes,
Quo nullus missus milleno ex agmine Jesum
Vivificam jecit cornu curvante sagittam.
Non Petrus, Paulus neque seminiverbius olim,
Propter opus solitum veraci errore vocatus.
Nemo alius validis quanquam confisus in armis
Cuspidis eximiam jactavit acumen in illam.
Servatum tibimet sed hoc certamen, Amande, est:
Quoque jugo Regis regidos non subdere quisti,
Ille amor haec tenuit; haec duxit honesta voluntas.
121.0952B| Quatenus ad Dominum perfusus fonte cruoris
Victus morte quidem, sed victor amore redires.
Qualis forte tuum texit constantia pectus?
Qualis et invictum retinens audacia robur
Fecit in ignotam regionem tendere gressum?
De qua pro donis veniebant vulnera Francis,
Rex quibus armorum valido munimine septus
Terga dabat fugiens Franco comitante feroce,
Tu socio sine per markas clusasque ruebas.
Sed mihi parce, precor, quod servulus audeo supplex
Suppliciter tecum querulam conferre loquelam.
Ac votiva tui devoti sumito vota,
Inde palatinam quia nunc intramus in aulam,
Respice, Sancte, precor me nunc miseratus euntem.
Dirige tu calamum, ne promat inania, nostrum,
121.0952C| Ne, dum rite tuos cupimus narrare triumphos,
Offensa inveniat regalis virga locellum;
Huc fraterna cohors precibus concurre canenti.