Tempore quo princeps regnum Hildericus agebat
Invasasque gravi bello tractabat habenas,
Dum fremerent reliquae Martis certamine gentes,
Et gladii gladios, umbones redderet umbo;
Ac frater fratrem, genitus premeret genitorem,
Saevaque vastaret populos populatio multos,
Tempestate gravi totum grassante per orbem;
Non turbo hic tenuit, Justique ligamine vinxit
Brachia, nec tanta rerum vertigine victus,
Liquit opus coeptum, lucris fidelibus ardens.
Sed regem petit jam dictum cernuus ille,
Quatenus illi aliquem praeberet jure locellum.
Sacra monasterii strueret quae coepta venusti;
Quem mox ut petiit princeps dedit; inde repente
121.0960C| Talibus in rebus quoniam fuit impiger ille
Ecclesiae jecit fundamina more sagaci.
Dumque ibidem coeptis perstaret Justus in illis,
Mummulus invidiae facibus flammatus acerbis,
Urbs Ozindinsis cujus subjecta, sedile
Ornabat celsum variorum gramine florum.
Indignans graviter Sanctum impetrasse locellum.
Evomuit furiis conceptum mente venenum,
Direxitque suos stimulante furore ministros
Audaces animis atque armis amplius auctos:
Illi acuens gladios, qui pacis lator in omni
Orbe fuit, superi qui prompsit pascua regni.
Hunc, inimice ferox, cur tali fraude repugnans
Persequeris, carumque Deo insectaris alumnum?
Audieras, tibi quae scansurus ad astra magister
121.0960D| Pacificus dederit servandae foedera pacis:
Cur pignus hoc, dum meditaris inania, scindis?
Cur te tanta tenet sceleris scelerata cupido?
Nonne decens fuerat sudores tergere tantos,
Ac commune bonum sociali ornare labore?
Qui facient alii, dum quaeris, Episcope, bella,
Ac humana tuum si non natura reatum
Comprimit, ordo, gradus, neque te dilectio frenat?
Suspice, fulminei venient de nubibus imbres,
Placabitque tuos coelestis turbo furores,
Angelicas acies, armatas, auxiliantes,
Ferre videbis opem signis victricibus amplam.
Ferre necem telis cui nunc minitaris iniquis.
Carnifices quoque pulso loquens, qui jussa volebant
121.0961A| Patrare, et sceleris pariter consortia ferre:
Quos aliena reos adduxit missio noxae,
Qui callente dolo se fallere posse putantes
Illum, plenus erat qui puri fluminis haustu.
Fingebant falso fallaces famine falsa,
Aptaque rura satis se Sancto ostendere posse:
Si comitetur eos caussa studioque tuendi.
Callidus et quanquam miles simulaverit ore,
Finxerit et tanto mendacia dicta Prophetae,
Quem monstrante Deo nil clausum, nilque latebat
Occultum fibris, nil tectum pectoris antris.
Auribus in cujus sic mens ut lingua sonabat;
Non tamen injustis scelerum latoribus ipse
Obstitit, aut saevis monstravit terga ministris.
Tanta nec invictos animos formido pererrans
121.0961B| Dispulit, aut stabilem liquit constantia mentem:
Martyrii jugiter quoniam fervebat amore.
Et quanquam dederit nunc temporis optio votum
Martyris, emerito non est fraudatus honore.
Hinc superis magis est laudanda potentia Christi,
Quod dedit huic palmam gratis sine vulnere mortis.