CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5.

latín

Te neque Apostolica nunquam purgata securi,
Ac fidei sulcis, ullo neque vomere culta,
Pertransisse virum doleas, Sclavinia tellus.
Sicut avaro etenim cum muta pecunia crescit,
Crescit amor, summamque famem completio gignit,
121.0951C| Sic hic, si liceat fatuis conferre benigna,
Crescere, quo crevit, virtutum lucra bonarum
Accumulare parans, et avarior amplius exstans.
Partibus et multis cum sparso semine verbi
Surgeret hinc atque hinc feliciter inclyta messis,
Comperit astrictos Sclavos errore inimici:
Quo se martyrium pro Christo posse mereri
Confidens Sanctus, glacialem transiit Istrum.
Incipit et glebas durae proscindere terrae,
Inde Evangelii semen dispergit ubique,
Per loca, perque domos, per rura et compita jactans;
Fundit aquas siccis superis de fontibus arvis,
Suggerit, immittit, concludit, compluit, ambit.
Nil facto superest, quod dignum duxit, agendum.
Is tamen ut segetem pleno non gramine votis
121.0951D| Respondere videt propriis, cassumque laborem
Se saxis inferre dolens, resilire retrorsum
Cernens conspicuum ferrum sulcantis aratri;
Per vacuumque tuens in spinis quaerere messem,
Martyriique piam nec palmam prendere posse;
Ad proprias iterum Christo est comitante reversus
Pastor et agnus oves, ovium dux ipse suarum;
Ne tamen incassum tantos fudisse labores
Poeniteat, longumque iter properanter adisse.
121.0952A| Nec quivisse aliquem, vel parvum, sumere fructum;
Paucula grana legens coelestibus indidit horreis.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-5--milo-sancti-amandi-8fc085
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 5.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-5--milo-sancti-amandi-8fc085.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.