Hi quoque pervigili complentes jussa labore,
121.0932A| Partitas sibi terrarum partes adierunt,
Lumine conspicuo rutilantes more lucernae
Praecelsi Proceres Petrus, Paulusque priores
Ardua Romuleae properant ad moenia Romae,
Romanosque lavant melius quam gurgite Tibris
Atque ibi constituunt primi fundamen honoris.
Hinc petit Andreas properando virilis Achaiam
Ac nomen proprium patrando viriliter implet.
Hinc Jacobi geminis Judaeam legibus ornant.
Prisca docent simili resonare tenore novellis.
Inde Asia accedit monitis conversa Joannis,
Quam paradisiaco sitientem flumine potat
Lampadis et Scythiae resplenduit ore Philippus,
Atque ibi complevit proprio quod nomine signat.
Matthaeus Aethiopas torrente ardore crematos
121.0932B| Ut Geon eximius sacrato diluit amne,
Et facit in speciem lotos candere nivalem.
Indorum tenebras discussit Bartholomaeus,
Fecit et egregia splendoris luce coruscos.
Parthos sollicitus cognato more beatis
Explorat Thomas digitis, et vulnera narrat
Quae Domini vidit post mortem in corpore vivi.
Simon Persidem dulci comitatus Iuda,
Bellica quae fuerat, verbi mucrone subegit.
Aegyptum terram, melius quam Nilus inundans,
Fruge Evangelii complet quoque Marcus opima,
Semina sancta ferens. Sanctus sermone superno
Vivifico mundat populos baptismate Lucas,
Hos quoque post missi doctores rite sequentes,
Per mundum sparsi sparserunt verba salutis;
121.0932C| Actus prosaico quorum sermone notati,
Et nunc usque manent, et in omnia saecla manebunt,
Carmine quinetiam quorumdam facta canuntur;
Versibus et brevibus nunquam brevianda ligantur.