En opus, alme Deus, hominum Sator atque Redemptor,
Ad laudem obtulimus praeclari praesulis istud,
Acceptumque tuis ut sit conspectibus oro.
121.0966C| Omnis in ecclesiam mundus sua munera defert,
Ille nitet sensu velut auro, munus et alter
Argenti eloquio portans candescit honesto,
Cantorumque chorus vocali concinit aere,
Fertur ab hoc coccus gemino bis tinctus amore,
Offert et tortam carnis maceratio byssum,
Lignum incorruptum hic corpus gerit immaculatum,
Actibus ille piis ceu pulchro splendet olivo,
Perfususque bono ut thimiamato fragrat odore.
Ast ergo munificis commisti coetibus assum
Pauper, egenus, inops, trepidans, confusus, et angens:
Qui fero nil placitum, quod in ara ponere fas sit.
Pellis ob hoc mihi rubra genas verecundia pingit.
Hoc carmen textum caprinis offero pilis,
Meque simul hircum pro crimine mortificandum.
121.0966D| Sed qui pro minimo viduam quadrante beasti,
Munera quae solvo placato suspice vultu,
Et tua laus nostro perduret in ore per aevum,
Qui solum regnumque tenes per saecla supernum.
Chare, meum completur iter, requiesce, viator.