CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 15.

latín

Sanctus Apostolico tandem sermone potitus,
Insignem Romam praecelso culmine linquens,
Deseruit, Gallosque adiit medicina salubris.
Quae spes, oro, fuit diverso limite clausas
Gentes tam saevas unum indubitanter adire,
Vaccejos, Gallos, Sclavos penetrare feroces?
In tanta fecit quid messe operarius unus,
Apparet; veniens etenim per multa laborum
Argumenta, malum tulit, impia quaeque revellens.
Sic populos evangelicos aptavit ad usus,
121.0939A| Verbaque sancta ferens in coelos lucra revexit;
Quo fruitur meritis aeterna in saecula donis.
Cujus gesta canens quanquam sermone poema
Conficiam stolidum, volui hoc complere libello,
Quae juvenilis adhuc sed non juveniliter egit.
Aptum opus ut juvenis juvenem laudare mererer,
Criminis immensi si magna mole carerem,
Qua tamen a Domino me fidens posse levari
Pontificis hujus precibus, meritisque beatis,
Qui sibi non solum, sed cuncto profuit orbi,
Obsecro, posco, precor, jugibusque expostulo votis
Suppliciter supplex, minimum ut miseratus alumnum,
121.0940A| Ignoscendo meae disrumpat vincula culpae
Christus cunctipotens hominum Reparator et Auctor,
Aurea, posco prius, propriae quam taenia vitae
Effluat, et funis fugiendo argenteus urnam
Confringat carnis, cunctum effundatque liquorem.
Justitiam metuo; ad pietatem curro benignam.
Sit pius, oro, mihi, et justis justissimus exstet.
Ergo boni meritam teneant in munere palmam.
At mihimet flammas satis est transisse gehennae,
Et veniam multo pro crimine promeruisse.
Nigra per albentes diffundens semina campos,
Lassus fasce gravi completa luce diei
Spargere jam cesso, factoque hic sine repauso.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 14.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 2. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 15.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-15--milo-sancti-amandi-da732d
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 15.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-15--milo-sancti-amandi-da732d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.