Sed quia terrigenae Regem super omnia necdum
Hunc fore credebant, simulacra nefanda putantes,
Pro dolor! esse Deos; non amplius ista manere
Passus, et antiquae nec damna videre ruinae,
Elegit quosdam, quos gratia sola beavit,
Per quos quadrifido mundi sub cardine gentes
Salvaret; quibus ostendit miracula magna,
Defunctis vitam tribuens, dans lumina caecis.
Venerat et quoniam supra de sede Redemptor,
Ut proprio totum salvaret sanguine mundum,
Illusus, caesus, damnatus, dispoliatus,
Judicio injusto Judex justissimus, index
121.0931D| Justitiae, extremo crucifixus, et inde sepultus,
Multimodum superas spolium relevavit ad auras.
Inde polum penetrans, jam dictis dona remisit
Discipulis promissa suis, quis Spiritus ignis
Affuit in specie sanctus, dans munia linguae,
Qua possent mundo magnalia visa referre.