Tu quoque, plebs. libeat si cursim tangere prisca,
Antiquis damnis prolata haec vulnera sentis.
Cladibus immensis non obstant moenia firma,
Sed sternuntur humi ceu pulvis flamine venti,
Labunturque domi, quae non custodia fulcit.
Nec mirum, compago ruat si turribus altis
Funditus evulsa, stabilis quam linquit Amandus,
Ecclesiae nostrae defensio, celsa columna,
Tabificos contra fremitus protectio perstans.
Quo offenso, tibi mors; nobis salvatio venit
Servatio servata tuo dum viveret; inde
Flebile ne funus seu moestum corde dolorem
121.0956B| Sumeret extremas in te cernendo favillas,
Transiit ad Dominum, nudam te in morte relinquens
Qui tibi post nostrum miseratus misit Amandum,
Ut solem radiis operum fulgore micantem.
Sed tu lippa tuos oculos dum vertis ab illo,
Et densas repetis noctis horrore tenebras,
In manibusque lutum retines, dum lumina tergis,
Ac luci adscribis quod tu minus inde tueris,
Si votis dimissa tuis in carcere caeco es.
Ni tamen huc redeas, et lumen amando requiras,
Quod tibi depellens, nobis miserando dedisti.
Non hinc probra tibi, nec jurgia reddimus ulla,
Illius reditu sed congaudemus ovantes.
Nunc nunc ergo tuam detergant carmina culpam,
Laudibus ejectum dignis revocare memento.
121.0956C| Poeniteat te jam sceleris, medicamina sunt haec.
Ac si, ut credo, tuam placarunt vulnera noxam,
Et sancti pietas crimen concessit enorme;
Astipulare meis, quia non sunt carmina, rhythmis.
Tu cantare vales, tu docta es plaudere versu:
Tu nosti lyrico chordas contingere plectro,
Tuque potens metrum centum reboare Camoenis:
Retia ceu filis sic libros texere verbis.
Ast mihi vix tenuis decurrit ab ore susurrus:
Dum tamen alma tuis aptatur musa libellis.
Ne taceam laudare Deum, cum debitor extem,
Noster honore Dei claudatur, posco, libellus.
Laus, decus, imperium, benedictio, gloria, palma,
Majestas, et honor, veneratio, gratia, virtus;
Sit Patri et Genito cum Flamine vivificante,
121.0956D| Et nunc et semper dum secla futura manebunt:
Pro meritis sanctum qui glorificavit Amandum,
Clare comes, curam claustris concludito cannam.
Sat sitiens etenim potavit, tollito rorem,
Flebilis et ne jam rumpatur anhelitus, istinc
Fige gradum, digitos dum tendo, quiesces parum per.