His ita decursis, superat quae gesta canamus:
Ad finem tendit quia jam pars prima libelli.
Fervens ergo fide dum sacras circuit aedes,
Intravit Petri perpulchram cernuus aulam:
Sol quoque flammicomus jam magnum innare parabat
Oceanum, et rutilo fulgebat Hesperus ortu.
Interea templi custodum cura repellit
Commistam plebem, foribusque patentia claudit;
Subsistensque parum vir sanctus in aede remansit,
In precibus noctem cupiens deducere totam;
Sed custos templi dum sacra altaria lustrat,
Pervigilem invenit psalmis precibusque beatum:
Felle igitur motus mitem violentius urgens
Caedibus insanis, patienter cuncta ferentem
121.0938C| Expulit, atque ipsum portis emisit apertis.
Nec valuit turbare virum dulcedine plenum
Ira tumens hominis, tulit haec quia cuncta libenter.