Tuque locus felix, regio fulgentior auro,
Illustrata pio justorum lumine, salve;
Plebsque decora satis, multo collecta labore
Patribus a geminis, dignum est ut amando sequaris,
Quos tibi Cunctipotens dulces pietate patronos
Attribuit, talesque dedit miseratus amicos;
Et si te noster migrans huc corpore Amandus
Deseruit, meritis, si credis, ubique gubernat.
Nos quoque dum precibus sacris meritisque tuetur,
121.0948A| Te memorans etiam, portas tibi pandit Olympi.
Plaudite dulcisonos tantis Pastoribus hymnos;
Ne ingratum reliquis gregibus videaris ovile.
Carmina commiscens chartis, currente camena,
Vobiscum recinam, praebens insignia amoris
Erga illos monita mei sine fine manentis,
Quos quia conspicuos virtutum penna levavit
Sidereum ad regnum, vobis properantibus illuc
Posse patere pie monstrarunt ostia vitae.
Ast ego delictis, ut setis horridus hircus,
Tegminis et nitidi candenti vellere nudus,
Saeva trahor miserae miserandus ad atria mortis.
Tendite, posco, manus, et me de fauce vorantis
Tollite: raptus enim propria virtute redire
Non valeo; et quanquam patulum maxilla foramen
Hujus habet, forsan per hoc procedere possum,
121.0948B| Si juver auxilio vestro precibusque reducar,
Hoc quoque pro Christi faciendum nomine posco.
Ut cum vestra sagax industria juncta supernis
Sedibus exstiterit, pavitans ego, quaeso, requirar
Ultimus, et Petri concludar clave beati,
Quo cum vita, salus, et perpes gloria palmae
Vobiscum fuerit feliciter omne per aevum,
Tunc mihi sit misero, precor, indulgentia saltem
Per Christum Dominum, qui saecla per omnia regnat.