Insula dicta nitet Calolo de vertice sancti
121.0955C| Scald juxta, et gyris curvo sinuamine flexis
Praebet secessum, nautis gratissimus amnis,
Quam sanctus, dictis cum pulsus abiret ab oris,
Reperiens, sibimet tam moesto in tempore credens
Sufficere, et mentis purum renovare vigorem
Secretus cupiens, aliquanto mansit in illa
Tempore multiplices studuitque levare labores.
Dum tamen ille pio frueretur coelitus actu,
Atque polum jugibus cuperet conscendere votis,
Alba velut geminis alis innixa columba;
Aequa repulsores non distulit ultio dictos
Pro meritis pulsare feros, ac digna rependens,
Qui volucre magis habilem quam reddere honorem.
Pressi multimodis ut possent scire flagellis,
Quam charus Christo fuerit, qui spretus abisset.
121.0955D| Plaga etenim coelo veniens, et terra resultans,
Proterit, inclinat rigida cervice rebelles,
Evertitque domos, mores cecidisse ruina
Testatur sonitu labens et pondere grandi:
Ac viduatus ager segete et nudatus arista,
His meritum spinae pungentis reddit acumen
Cum tribulis. Referunt commercia talia terrae,
121.0956A| Quae tanto cultore carent, nec vescitur illis
Incola, ferre cibum quia matris in ubere tempsit.