O genitor, pastor, doctor, nutritor, amator!
Quo locus iste nitet tantorum dives honorum,
Quem coeli regnum veneranda pace receptum
Exaltat, decorat, collaudat, honorat, adornat:
Intercede piis veniae commercia servis,
Ac largire tuis consortia lucis alumnis.
Cumque Deus veniens cunctum concusserit orbem,
Cum tremulam terram velox exusserit ignis,
Et sol detracta ceu saccus luce carebit,
Lunarisque globus furvo claudetur amictu,
121.0966A| Sulphur, pix, horror, tortor, tormenta, caminus,
Affuerint, Judexque sedens justissimus illic,
Sanctorumque cohors ornata sedilia habebit,
Inter et hos proceres cum celsum jure tribunal
Consulibus junctis consederis Arbiter orbis,
Judicium et justum libris pandetur apertis,
Eheu quid faciam tunc? me quis Sanctus ab ira
Conteget instanti? quae me defensio tantis
Cladibus eripiet? Cujus sub tegmine montis
Abscondendus ero, flammis ne exurar acerbis?
Quod me tunc operis justi velamen opertum
Eximet et tanti secernet ab igne camini?
Oro, tui tunc, sancte Pater, miserere poetae,
Dextris atque tuum turmis conjunge Milonem.
Extremum sat erit vel commeruisse locellum.
121.0966B| Est etiam mihimet fiducia magna misello,
Hoc opere horrendos exstingui posse furores,
Schemate quod vili scriptum est, sed vate fideli.
Parvus honor carmen stolidum est, sed grandia amoris
Sunt mihi vota tuis in laudibus, optime Pastor.
Et si respicias animi praecordia nostri.
In his quae fuerat nobis devota voluntas,
Non damnanda aderit, velut aestimo, parva facultas.
Orbis honor, nostrumque decus, Pater alme, valeto,
Ante tuum tumulum jugiter recinemus, Aveto,
Tu dignus salve, nobis praebeto valere.