Nempe monasteriis per rura per oppida sparsis
Celsior et melior sese structura levavit
Helnonis nostris. Locus est de flumine dictus,
Quod recipit largoque sinu Scarb purior effert:
Qui fonte ex gemino Jordanis more meantes,
Dulcia commistis conjungunt basia labris.
Quo tumulum retinet Sanctus virtutibus auctum.
Qui locus immenso decoratus honore nitescit,
Pax ibidem, pietas, bonitas, concordia pollet,
121.0965B| Spesque, fides, fraternus amor, dilectio summa.
Omne bonum retinens, ad coeli culmina tendit:
Omne malum vitans, discrimina noxia pellit.
Nulla pericla pavens, ubi debilis omnis et aeger
Vota petita, fide in medium currente, reportat.
O locus! o felix fecundo germine cespes!
Cunctis macte bonis aeterna in saecula salve.
Veste, ove, messe, bove, alite, melle, ape, flumine pisce,
Glande, sue, flore, fronde, imbre, gramine, vite,
Omnibus his polles tali moderante colono.
Omnibus his retines hoc fecundante Patrono.
Flumina dant pisces, segetes terrestria solvunt:
Escis nempe cares nullis, quia fruge redundas.
Incola namque famem non ore, sed auribus haurit.
121.0965C| Rem canimus miram, quae credula corda requirit,
Vivere post mortem poteris hac scire Beatum.
Curricula annorum centum vergente recursu
Transierant, numerus pariter partitus et idem.
Transiit aetheream quo vir venerandus ad aulam,
Cum corpus tumuli disjecta mole levatum
Incolume inventum est, et dens sublatus ab ore
Fudit sanguineas ut vivo e corpore guttas.
Abneget hoc facile est, quisquis de corpore Jesu
In cruce confixi percusso militis hasta,
Non credit manasse sacras cum sanguine lymphas.
Si quaeris testes, fidei virtute vacillans,
Huc venias, moneo; aspicies diversa virorum
Agmina multiplicesque senes aetate verendos:
Vas quoque susceptos poterit monstrare cruores.