CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 12.

latín

Haec quoque castra suo post commendavit amico,
Festinans alias ad partes belliger ire,
Fortis ubi populis ductor non deforet illis.
Bavo beate Dei, te praesens pagina signat:
A Duce tu Domini quondam conductus Amando,
Sprevisti mundum, calcasti labile saeclum,
Sumens arma crucis, propero pede bella petisti,
Ac multum spolium truculento ab hoste tulisti;
Inter quae praedam, quam gaudens abstulit, atque
121.0946D| In regno proprio cupiit, si forte fuisset
Possibile, ignifluis concludere carceris antris;
Sanctas tu lacrymas fundens, pia vota, precesque,
Belligerando boans bellis, benedicte, beatis
Salvasti, et Regi summo tua dona dedisti.
Quod loquor, agnoscis; quoniam tua gesta canuntur,
Scilicet ille hostis, cum telum missile vibrans
Impositum plaustro jecit, prostravit et unum
Ex famulis, canibusque feris venatio facta est.
Sed tamen incassum sua tunc tentamina fudit;
121.0947A| Tramite nam reduci quia post orando reductum
A mortis tenebris revocasti in luce bubulcum.
Multimodis aliis cum sanctis artibus usus
Hoc uno didicit vincendum te fore nunquam.
O quam magnificus fuerat tibi, Sancte, magister,
Qualibus ac signis praeceptor fulsit Amandus
Ille tuus! quae te talem fecere ministrum!
Namque tuis gestis Doctorem cernimus almum,
Egregium, pulchrum, mirandum, glorificandum.
Est mihi dulce tuae textum percurrere vitae;
Sed retrahit complenda meum modulatio gressum,
Ne tamen hi versus tibi sint sine foenore fusi;
Redde vicem, precibusque tuis me, quaeso, gubernans;
Obtineas veniam mihimet miserando reatus,
Atque tuo Regi junctus per saecla valeto.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 12.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 12. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 12.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-12--milo-sancti-amandi-2c5cf8
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 12.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-12--milo-sancti-amandi-2c5cf8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.