CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 1.

latín

Viribus exiguis canerem cum, lector, Amandi
Inclyta gesta pii, communi hinc inde labori
Prospiciens pariter scribentis, sive legentis,
Quatuor in parvis partiri rite libellis
Haec eadem volui, capias quo fine levamen,
Et brevies tantum partito fasce laborem.
Lector enim prudens, poteris cognoscere, si vis,
Quod non grammatica decurrit lege loquela,
Rustica sed stolidis texuntur carmina verbis.
Non opus hoc orbis recitandum mitto magistris;
Quorum sermo fluit torrentis gurgitis instar,
Grandia qui oritoni ructantes verba Maronis
121.0939C| Vocis olorinae concentum gutture promunt;
Quique suum carmen dum musis suavibus aequant,
Ostendunt vanum, nullisque aptabile lucris.
Non his ergo meos versus transmitto citandos,
Sed monachis, quorum requiescit in ore salubris
Thesaurus psalmi et hymni, seu cantica, Christo
Quae per templa canunt tonitrus velut ore boantes,
Petrus piscator populos piscando poetis
Praefertur cunctis, qui sancto flamine plenus,
Vertit multiplices uno sermone catervas;
Quo facto docuit, quod non sermone paretur
Regnum, sed Domini solidum virtute levetur.
I liber, i carmen. Tu Spiritus alme, venito,
Pectoris et nostri penetralia pleniter intra,
121.0940B| Digno quo valeam, quae sunt pangenda, relatu
Scribere gesta viri, mundum spargenda per omnem.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 1.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 1. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 1.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-1--milo-sancti-amandi-b96d47
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 1.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-1--milo-sancti-amandi-b96d47.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.