Arbiter omnipotens, hominum rerumque Creator,
Errorum tenebris mundo pereunte, misertus,
Virginis intravit thalamum, intactumque paravit
Hospitium sibimet, clausae quo nomine portae
Hezechiel signat quam nullus conditus intrat,
Ni solus, cui clausa patent habitacula, Christus,
Utque magis stupeas quodque est mirabile dictu,
Coelestis clausam penetravit janua portam;
Unde Maria sui genitrix effecta parentis,
Virginis antiquae delictum deluit Evae,
Protulit et mundo verum sine semine fructum.
121.0931B| Ergo ubi conspicuo processit honore Redemptor
Et mundo effulsit Phoebo rutilantior ipso;
Pastores pecorum primi, pressique pavore,
Conspicuos cives carmen coeleste canentes
Audivere astris arrectis auribus: Auctor
Ad terras rerum quod venerit et Reparator,
Cujus in exortu coelesti gloria regno
In terrisque foret homini pax sancta volenti.
Astra poli censere suus quod conditor esset,
Ad cujus cunas stellam misere coruscam,
Huncque suum Dominum pelagus cognoverat esse,
Se plantis cujus calcabile praebuit. Almus
Sol quoque condoluit, cum fixum stipite vidit
Flens famulus Dominum furvo velatus amictu.
Terraque cognovit, quando est concussa tremore
121.0931C| Horribili fractis Sanctorum rite sepulcris.
Infernusque pavens tremuit, cum claustra revulsa
Vidit, conspicuo contractis lumine valvis.