CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXXV. Sinapi.

latín

Inter eas, quas Pythagoras laudaverat herbas,
asseritur primam laudem tribuisse sinapi;1140
quartus ei gradus est in vi sicca calidaque.
Extrahit humores viscosos extenuatque,
comburitque cutem, vis est sibi tanta caloris,
major vis ejus in semine dicitur esse.
Sensus exacuit cibus ejus, commovet alvum,1145
confringit lapides, urinam et menstrua purgat.
Si tritum jungas tepidae versesque palato
ad solem capitis purgabit flegma nocivum.
Sternutamentis hoc admiscere salubre est,
illo nam capitis strictura resolvitur omnis. 1150
Mansum confortat stomachum, suspiria sedat;
morsus serpentum, tritum si mergis aceto
et superapponis, tali medicamine curas;
mansum pestiferos vetat intima laedere fungos.
Vi nimium fervente cutem comburere dixi,1155
sed tamen haec multis est utilis ustio causis:
hac oculis nocuus capitis siccabitur humor,
et qui destillans pulmonum concava laedit,
et stomachi morbosque creat, tussimque phthisimque;
hac per vesicas coxae dolor inveteratus 1160
elicitur, sciasim quod graeco nomine dicunt;
hacque tumor splenis durus jecorisque fugatur
et multum causis haec subvenit inveteratis.
Utile tot causis quoniam cataplasma sinapis
saepius a medicis variatur conficiendo,1165
dicam qualiter hoc fieri jubeat Menemachus:
in mortariolo tritum bene pone sinapis
semen, jungatur huic panis candida mica,
sic ut tertia sit panis pars juncta sinapi,
his ficus siccas et mel jungas et acetum,1170
aetatis quantum vel morbi causa requirit,
nam quo plus ficus siccae vel mellis habebit,
ille sinapismus tanto solet acrior esse,
debilior, quo plus panis mittes et aceti.
Ne tibi sit vilis, moneo, confectio talis,1175
effectum cujus in multis saepe probavi;
non tamen hanc jubeo cunctis apponere morbis,
sed raro, magnis et causis inveteratis.
Plinius in musto cum semine praecipit hujus
radices mergi, sic, postquam sumpserit harum 1180
omnem vim, vinum multum putat esse salubre
faucibus et stomacho potatum, luminibusque,
pluribus et capitis dicit prodesse querelis.
Infuso faciunt oleum de semine quidam,
utile lumborum vitiis, stupidis quoque nervis. 1185
Exprimitur succus tenero de caule sinapis,
quem siccum mandens dentis tormenta fugabis.
Vocales venas semen lenire sinapis.
Mansum confirmant: adipi tundendo vetusto
commixtum scrophas disperget, si superaddas;1190
illius fumus multum prodesse caducis
dicitur atque sterae causas siccando juvare.
Cum ficu tritum capiti superaddere raso
his qui letargum patiuntur, magna medela est,
vel si saepe pedes ungendo fricabis eorum. 1195
Semen contritum melli conjunge vel uncto
istud alopeciis juvat unguen saepe fricando;
acri cum vino lepras emundat inunctum.
Hoc quoque curatur manso periodica febris,
antea quam diri veniat commotio morbi.1200

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXXIX. Serpillum.De viribus herbarum — XXXVI. Caulis. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXXV. Sinapi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxxv-sinapi--odo-magdunensis-14756d
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXXV. Sinapi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxxv-sinapi--odo-magdunensis-14756d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.