CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXXVI. Caulis.

latín

Caulis romana, Graecorum brassica lingua
dicitur; hic quamvis passim nascatur in hortis,
est tamen illius ad multa salutifer usus:
annis sexcentis usos medicamine caulis
Romanos Cato testatur, medicina priusquam 1205
a medicis Romae descripta fuisset in usu,
tunc hortus escas illis dabat et medicinas.
Vulnera non tantum curare recentia caulem
ipsemet affirmat, sed quamvis inveterata,
et cancros etiam; loca sed prius amne lavari 1210
praecipit, aut vino tepido, sic denique crudum
unaquaque die bis tritum apponere caulem.
Hordea quam dederint cauli miscere farinam
idem praecepit, rutam quoque cum coriandro
et sale permodico, sic omnia mixta terendo 1215
apponi dirae docuit cataplasma podagrae.
Hoc etiam morbis medicabitur articulorum,
hoc quoque syringas ait et luxata juvare,
atque superpositum varios sedare tumores.
Illius urinam, fuerit qui caulibus usus,1220
causis nervorum calefactam censuit aptam;
hac ex urina pueri si saepe laventur,
asserit illorum multum conferre saluti.
Haec caulis de laude Cato. Scripsisse libellum
Chrisippum dicunt hujus de viribus herbae. 1225
Omnes confirmant caligine lumina tergi,
ejus, qui viridi vescetur caule frequenter.
Auget lac mammis cibus ejus, menstrua purgat,
atque juvat stomachum sumptas ut concoquat escas;
si multum coquitur, restringere dicitur alvum,1230
at semicrudus solet illam solvere sumptus.
Assumptus crudus, sic ut tingatur aceto,
splen reprimit tumidum; semen depellit abortum.
Uncto cum veteri coctos bene contere caules,
his oleum roseum quantum res postulat addas,1235
ardores nimios juvat haec confectio febris,
si superaddatur stomacho membrove calenti.
Acri non scissum si jungis alumen aceto
et caules, sic ut corpus redigantur in unum,
cuncta terendo diu potes his compescere lepras,1240
et plures alias maculas his saepe perungens,
his etiam crines poteris retinere fluentes.
Dicitur et testes istud curare tumentes
et varios morbos, genitalia quos patiuntur,
et melius si praedictis faba cocta jugatur. 1245
Cum fenugraeco si tundas hunc et aceto,
et super arteticos apponas ista dolores,
multum subvenies illis, vitiisque podagrae
non modicum poterit istud cataplasma mederi.
Uncto cum veteri caulis cineres bene triti 1250
prosunt ad veteres lateris coxaeque dolores,
sit licet haec vilis, tamen est medicina salubris.
Si caulis semen mixto potatur aceto
pellere saepe solet animalia noxia ventris.
Fit cinis ex siccis caulis radicibus ustis,1255
subditus hic uvam relevat siccando jacentem.
Dentibus attriti succum glutire virentis
affirmant raucae multum succurrere voci;
naribus infusus succus purgat caput ejus.
Qui prius est caules vix sentiet ebrietatem. 1260
Evulsam caulis radicem, postea terram
quae non attigerit, collo Melicius inquit
suspensam cunctos uvae depellere morbos.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXXV. Sinapi.De viribus herbarum — XXXVII. Pastinaca. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXXVI. Caulis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxxvi-caulis--odo-magdunensis-7d2812
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXXVI. Caulis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxxvi-caulis--odo-magdunensis-7d2812.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.