CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXXVII. Pastinaca.

latín

Est pastinacae virtus in semine tantum
et radice sua; mulsa si decoquis ejus 1265
radices, multum decoctio proderit ejus,
si potanda datur, splenis jecorisque querelis,
lumborumque levat eadem potata dolorem.
Hanc si lacte coquas, decoctio sumpta juvabit
asthmaticos quamvis veteres ventresque fluentes. 1270
Radix illius collo suspensa tumores,
ut quidam dicunt, compescit testiculorum;
qui pastinacam fert aut qui mandidit illam,
dicitur a nullo serpentum posse noceri.
Accendit venerem si large sumitur illa. 1275
Si circumscalpis dentes radicibus ejus,
dicunt ingenti persaepe dolore levari,
ex vino pastinacae si sperma bibatur,
compescit diros, quos scorpius intulit, ictus.
Sic quoque feminei ventris curare tumorem 1280
dicunt, quo mulier quasi praegnans esse videtur.
Appositum cancris tritum cum melle medetur.
Quod pastum tribuat est pastinaca vocata,
namque cibum nullae radices dant meliorem.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXXVI. Caulis.De viribus herbarum — XXXVIII. Origanum. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXXVII. Pastinaca.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxxvii-pastinaca--odo-magdunensis-d5ea28
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXXVII. Pastinaca.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxxvii-pastinaca--odo-magdunensis-d5ea28.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.