CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXXII. Papaver.

latín

Dicunt vim gelidam siccamque papaveris esse,
tres illi tribuunt species: flos unius albus,
alterius roseus, rubeus pallensque minoris
Flos est, hanc vulgo dicunt agreste papaver. 1040
Cunctis nobilior est cui flos nascitur albus;
ex hujus teneris opium faciunt capitellis,
incisa leviter summa cute, lacque quod inde
defluit, excipiunt cochleis, siccumque reservant,
antidotis multis aptum variisque medelis. 1045
Sunt, qui contundunt cum lacte suo capitella,
de quibus expressum siccant in sole liquorem;
post primum succus vires habet iste secundas.
De specie vero, roseos quam gignere flores
Dixi, conficiunt oleum de semine tunso 1050
non modicum gustu jocundum somniferumque.
Tertia, cui flos est rubeus semenque nigellum,
praestat, si bibitur, reliquarum more soporem.
Elixatura tepida cujuslibet harum
aeger si foveat faciem, vel si bibat illam,1055
optatum capiet, nisi sit mors proxima, somnum.
Sperma nigri bibitum cum vino stringere ventrem
dicitur, hocque modo fluxus inhibet muliebres;
somnum dat bibitum, tussim compescit iniquam.
Pondere denarii debent haec semina sumi,1060
nam plus letargum vel mortem saepius infert.
De foliis ejus tritis factum cataplasma
eximie fauces dicunt curare tumentes,
quosque vocant sacros extinguere dicitur ignes;
frigore vel cantu, potuve, cibove, vel aestu 1065
aspera si fuerit vocalis reddita vena,
apposito tali fiet medicamine lenis.
Candida meconii species (sic nempe vocari
Graecorum lingua dicunt quodcunque papaver)
longe nobilior est utiliorque duabus;1070
tunc cum lacte fluunt capitella papaveris hujus
lecta coquantur aqua, cui sit pars tertia mellis
addita, cuncta coquas, donec decoctio spissa
sit quasi mel, varios sic conservetur ad usus:
sumpta facit somnum, tussim fugat, abstinet alvum,1075
vocalis venae bene rheumatismata siccat.
Ejus de teneris opium factum capitellis,
sicut jam docui, roseo miscebis olivo,
unge caput mixtis, sedabitur his dolor omnis
et solet hoc unguen somni praestare quietem. 1080
Praedictis admisce croci redolentia fila,
auris curabis haec infundendo dolorem;
hoc quoque femineo cum lacte crocoque subacto
ungendo calidam poteris sedare podagram;
ano suppositum solet hoc adducere somnum,1085
istud idem solo praestare putatur odore.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXXI. Eruca.De viribus herbarum — XXXIII. Cepa. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXXII. Papaver.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxxii-papaver--odo-magdunensis-b2b587
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXXII. Papaver.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxxii-papaver--odo-magdunensis-b2b587.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.