CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXXIII. Cepa.

latín

De cepis medici non consentire videntur:
namque Dioscorides inflare caputque gravare
atque sitim cepas dicit succendere mansas,
fellitis non esse bonas inquit Galienus,1090
flegmaticis vero multum putat esse salubres;
non modicum sanas Asclepius asserit illas
praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem
affirmat, quoties aliquis conspexerit illas;
et dicit: quisquis jejunia solverit illis 1095
unaquaque die, quod vivet hic absque dolore.
Affirmant omnes mansas inferre soporem,
et dicunt illas mollire salubriter alvum;
appositas perhibent morsus curare caninos,
si tritae cum melle prius fuerint vel aceto;1100
apponunt alii cum vino melleque coctas,
transactisque tribus solvunt cataplasma diebus.
Sal, rutam cepasque Dioscorides jubet anguis
morsibus apponi, sic asserit ille juvari.
Femineo lacti commixtus succus earum 1105
pellit saepe graves infusus ab aure dolores;
hic succus commixtus aquae bibitusque juvabit
illos, quos subitus facit obmutescere morbus.
Naribus attractus harum tantummodo succus
humores nocuos capitis deponere cogit;1110
mansae vel potae tardantia menstrua purgant.
Triturasque pedum, soleae quas vel caligarum
duriciae faciunt, succo sanabis eodem,
cum gallinarum pingui si saepe perungas.
Mane sibi dentes qui succo perfricat isto,1115
dicunt hunc dentis nunquam sentire dolorem;
ulcera compescunt oris cum pane comestae,
intingens oleo coctas qui sumpserit illas,
sedat quos intus dat dysenteria morsus.
Contritis cepis loca denudata capillis 1120
saepe fricans capitis poteris reparare decorem;
oris foetori prosunt, fastidia tollunt,
hasque jubent haemorrhoidis superaddere tritas.
Illarum succus caligine lumina purgat
admixtus melli, maculas quoque junctus aceto 1126
emundare solet, si sint hoc saepe fricatae.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXXII. Papaver.De viribus herbarum — XXXIV. Buglossa. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXXIII. Cepa.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxxiii-cepa--odo-magdunensis-13f00c
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXXIII. Cepa.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxxiii-cepa--odo-magdunensis-13f00c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.