CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XXII. Lilium.

latín

Aurosas ut credo rosas argentea debent
lilia jure sequi, quae nec specie nec odore
cedere creduntur roseo collata decori,810
nec minus in multis hominum sunt apta medelis.
Ejus radicis bulbus, quae lilia profert,
sub prunis tectus juncto quoque tritus olivo
prodest usturis mire superadditus ignis,
et melius roseum sibi si jungatur olivum;815
duras matrices mollit, si subditur, idem.
Elixis ejus foliis cataplasmate facto
mollescunt nervi, combustaque membra juvantur,
sicque superpositis morsus curabitur anguis,
aut si cum vino bulbus potabitur ille,820
sic quoque fungorum vetat ille venena nocere.
Hunc vino coctum tritumque pedum superadde
clavis, nec solvas nisi cum lux tertia transit;
pingui porcino decoctus idem vel olivo
reddere posse pilos membris narratur adustis. 825
Cum vino potum nocuum purgare cruorem
per ventrem dicunt et sic prodesse lieni,
sicque juvat vulvas, sic idem menstrua purgat,
vel si cum vino veteri coctum superaddas.
Praecisis nervis tritus cum melle medetur 830
expressus succus foliorum, mixtus aceto
et melli coquitur sic, mellis sint et aceti
ut geminae partes, praedicti quinque liquoris;
ad desiccandas nihil est magis utile plagas,
inque cicatricem ducit licet inveteratas 835
elixus bulbus et cerotis bene mixtus;
rugas distentat vultus, maculas fugat omnes,
lichenas purgat, faciem quoque furfure mundat.
Exprimitur succus de tritis floribus ejus,
qui mollit vulvas cum lana subditus illis;840
illitus asseritur sudorem posse movere;
turgida maturat, pus concoquit et cito purgat.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XXI. Rosa.De viribus herbarum — XXIII. Satureia. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XXII. Lilium.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xxii-lilium--odo-magdunensis-4ac00e
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XXII. Lilium.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xxii-lilium--odo-magdunensis-4ac00e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.