Dici flos florum nobis rosa jure videtur,
quod specie cunctos praecedat odoreque flores.
Non tamen haec specie tantum nec odore juvare
nos valet, at variis nos adjuvat illa medelis,
ejus sicca gradu vis est et frigida primo. 780
Compescit sacrum, si trita apponitur, ignem,
sic quoque, si stomachus calet aut praecordia, sedat;
fluxum matricis cum vino stringit et alvi,
illius succum collyria plurima quaerunt,
et siccae pulvis morbis bene subvenit oris,785
infrictus per se tantum cum melleve mixtus.
Omnes fervores superaddita trita coercet
ipsa recens, vel si mulsae commixta bibatur.
Ex hac conficitur oleum, roseumque vocatur,
diversis morbis et multis utile causis:790
si bibitur ventrem mollit stomachique calorem
extinguit nimium; bene si foveatur eodem
et dolor et fervor capitis curabitur illo;
permiscendo sibi si forte jugatur acetum
expurgat sordens. Vulnus repletque profundum 795
et combusturis praeclare convenit ignis;
ore diu tentum dentis sedare dolorem
dicitur et duras palpebras reddere molles;
aufert suppositum pruritus interiorum
et stericis variis solet hoc succurrere causis. 800
Hoc oleum quoniam variatur conficiendo,
dicam Palladius quid scripserit inde peritus:
quod rubeum fuerit foliorum sumito floris
uncia sic purgatorum jungatur olivi
in libra, vitreo sic claudens omnia vase,805
sub Phoebo tantum septem suspende diebus,
inde medelarum varios servetur ad usus.