Thymbra solet graece dici, satureia latine,
illi sicca minus vis est, sed fervida valde.
Provocat urinam cum vino et menstrua sumpta,845
pellit abortivum, muliebria viscera purgat.
Illius pulvis cum cocto melle subactus
et mansus (vel cum vino si sumitur idem)
pectoris humorem pellit per sputa tenacem.
Cum vino tepido compescit tormina ventris 850
si large bibitur, verum jam saepe probavi.
Est quidam morbus letargus nomine dictus,
oppositum medici quem dicunt esse frenesi,
quod vetat haec somnum, somno gravat hic nimis aegrum,
hoc tam letali somno depressus aceto 855
thymbram commiscens foveat caput inde frequenter,
sic vitium pigri poterit depellere morbi.
Hanc herbam caveat mulier contingere praegnans,
Nam non mansa modo sed partum subdita pellit.
Nausea sedatur hac, si bene trita sumatur 860
cum modico vino, vel si sumatur in ovo;
hocque modo mire venerem solet illa movere,
si largo potu viridis vel sicca bibatur;
quod si cum vino mel jungitur et piper illi,
non modicum veneris succendere dicitur ignem. 865
Hinc est a Satyris merito satureia vocata,
quod sint in venerem nimis haec animalia prona.
Si desit thymus pro thymo ponere thymbram
praecipiunt medici, quia vis est aequa duabus.