CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XLI. Aristolochia.

latín

Aristolochiae species tres dicimus esse,1395
longa prior, radix est cujus longa, vocatur.
Dicta rotunda sequens, quod sit radice rotunda,
tertia clematis graeco sermone vocatur,
viribus haec pene par dicitur esse rotundae.
Omnes vim calidam siccamque leguntur habere,1400
in primo vis sicca gradu fervensque secundo.
Pestiferos morsus cum vino sumpta rotunda
curat et assumptis prodest sic hausta venenis,
hocque modo tardas educit sumpta secundas,
cum pipere et mirrha putredine mundat ab omni 1405
post partum potata steras, vel subdita tantum,
asthmaticis prodest et frigora sumpta repellit;
pleureticos curat mixto si sumitur amne.
Quodlibet infixum superaddita trita repellit,
vulnera cum mellis purgatque repletque liquore;1410
quod si praedictis irim conjungis et inde
ungas gingivas, dentes putredine purgat.
Splenis duriciam solvit laterisque dolorem,
si mixta potatur aqua; febresque malignas
hoc potata modo fertur compescere mire. 1415
Sic etiam spasmis super omnia subvenit hausta
et sedat diram sic saepius hausta podagram,
et morbum curare solet sic sumpta caducum,
et ventris nimium sic mitigat illa dolorem,
et sic fit sumpta levior paralyticus illa. 1420
Daemonium fumus depellere dicitur ejus,
infantes fumo tradunt hoc exhilarari.
Fistula curatur hujus radicibus herbae,
si bene purgatis ejus loca concava farcis;
singultus sumpta sedari dicitur illa. 1425
Omnia longa potest quae dixi posse rotundam,
longa tamen vires habet illa debiliores,
unde quidem si defuerit quandoque rotunda
par pondus longae ponatur dimidiumque;
fomento longae prodest decoctio mire 1430
matricum morbis humores extenuando
pingues, et purgat eadem si sumitur illas.
Plinius hanc formare mares cum carne bovina
appositam vulvae postquam conceperit inquit.
Trita necat pisces, admixta calce, rotunda,1435
hanc ideo quidam terrae dixere venenum.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XL. Violae.De viribus herbarum — XLII. Marrubium. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XLI. Aristolochia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xli-aristolochia--odo-magdunensis-e4c1e2
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XLI. Aristolochia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xli-aristolochia--odo-magdunensis-e4c1e2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.