CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XIX. Portulaca.

latín

Andrachne graece quae portulaca latine
dicitur, haec vulgi pes pulli more vocatur.
Humida vis ejus et frigida dicitur esse,750
tertius humoris, frigoris vero secundus
huic gradus est. Febrem, quam causon Graecia dicit,
inde juvat, stomacho viridis superaddita trita,
praestat idem succus, si sumitur; herbaque mansa
aut ut olus accepta, solet lenire calorem. 755
Mansa vel hausta potest nimium restringere fluxum
sanguinis et ventris nimium cohibere fluorem.
Esse vetat dentes illis contrita stupentes,
et tumidis oculis prodest superaddita trita,
fervorem solis aestate comesta nocere 760
non sinit et ventrem cum vino et cum sale mollit,
vesicaeque solet sedare comesta dolores.
Acidulae similes huic pene per omnia vires
effectusque pares testatur Plinius esse.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XIV. Chamomilla.De viribus herbarum — XL. Violae. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XIX. Portulaca.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xix-portulaca--odo-magdunensis-df5553
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XIX. Portulaca.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xix-portulaca--odo-magdunensis-df5553.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.