Anthemim magnis commendat laudibus auctor
Asclepius, quam chamaemelum nos vel chamomillam 550
dicimus; haec multum redolens est et brevis herba,
herbae tam similis, quam justo nomine vulgus
dicit amariscam, quod foeteat et sit amara,
ut collata sibi vix discernatur odore.
Auctores dicunt species tres illius esse,555
quas solo florum distingui posse colore
tradunt: est cunctis medius flos aureus illis,
sed variis foliis flos circumcingitur ille,
albi vel nigri sunt purpureive coloris.
Dicitur anthemis proprie, cujus foliorum 560
purpureus color est, majorque et fortior haec est;
at leucanthemum foliis deprehenditur albis,
melinis chrysanthemum; vis omnibus illis
sicca calensque gradu primo conceditur esse.
Provocat urinam cum vino quaelibet hausta,565
vesicae frangit lapides et menstrua purgat,
si foveatur aqua matrix qua cocta sit herba,
aut si cum vino potetur saepius illa;
tormina sic sedat, stomachique inflatio potu
pelletur tali; squamas de vultibus aufert,570
si tritam apponas solam mellive jugatam.
Ictericis prodest ejus decoctio sumpta
et mire prodest jecoris potata querelis,
pellere cum vino potata refertur abortum.
Hac oleo cocto foveas si febricitantem 575
frigus depelles, febrem quoque saepe fugabis;
unguine purgantur hypochondria turgida tali.
Pestiferos morsus serpentum pondere dragmae
cum vino prohibet anthemis sumpta nocere;
Plinius affirmat hanc quadraginta diebus 580
unaquaque die bis sumptam pondere dragmae
cum geminis cyathis vini subtilis et albi
cum lotio sensim totum purgare lienem.
Aegilopas curat, si quis commasticet illam
et sic apponat; sic ulcera sordida purgat. 585
Ebullire caput febris fervore gravatum
saepe solet, vel collectis humoribus in se
ulcera producit, vocat exanthimata Graecus,
haec decocta virens oleo Chamomilla repellit.
Quod si defuerit viridis maceretur aceto,590
et caput inde lavet, nullum magis adjuvat unguen.