CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — X. Anethum.

latín

A medicis calidum siccumque refertur anethum,395
et dicunt, quod sit gradus huic in utroque secundus.
Lac dat abundanter ejus decoctio sumpta
nutrici, stomachique solet depellere morbos,
tres cyathos ejus tepide si sumpserit aeger;
indicio ructus est qui demonstrat apertum 400
os stomachi ventumque per hoc exisse nocivum,
atque gravis tali sedatur nausea potu;
provocat urinas, obstantia quaeque repellens,
matricemque juvat, bene si foveatur eadem.
Cum tepida tritum patiens si potet anethum,405
intestinorum curat ventrisque dolorem,
hoc etiam potu digestio tarda juvatur
unde minor fieri vis egestiva videtur.
Assidue bibitum visum nocet et genitale
claudit iter siccans humorem seminis intus. 410
Uvaque si nimio turgens humore gravetur,
suspendit pulvis combusti seminis ejus.
Appositus digitis, aut intus clystere fusus,
acrior esse cinis radicum dicitur ejus,
rodit crescentes cinis hic in vulnere carnes,415
ulcera quae serpunt et sordida vulnera curat,
ulcera praecipue membri curare virilis
dicitur iste cinis infusus saepius illis.
Olfactu reprimit singultum semen anethi
assatum et fervens si saepius olfacit aeger. 420
Dicunt fervores oculorum tollere posse
ejus radices tritas prius appositasque.
Apponas haemorrhoidis si semen anethi
ustum, curat eas et condylomata solvit.
Flos oleo si decoquitur, medicabile reddit 425
illud, praecipue natis de frigore causis
prodest et capitis compescit saepe dolorem,
nervorum laxat tensuras, frigora pellit.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — VIII. Apium.De viribus herbarum — XI. Betonica. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — X. Anethum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-x-anethum--odo-magdunensis-195cc3
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — X. Anethum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-x-anethum--odo-magdunensis-195cc3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.