CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — VIII. Apium.

latín

Est apium dictum, quod apex hanc ferre solebat
victoris, veterum fieret dum more triumphus.
Ipse sibi talem prior imposuisse coronam
dicitur Alcides, morem tenuere sequentes. 335
Ast alii dictum credunt, quod apes vehementer
illius soleant avide decerpere flores.
Hanc herbam selinon solet attica dicere lingua,
virtutis calidae siccae quoque dicitur esse,
tertius a medicis datus est gradus huic in utroque. 340
Illius succo si candida mica terendo
panis jungatur, oculi sedare tumorem
dicitur emplastri noctu superaddita more,
sicque ferunt mammis prodesse tumentibus illam.
Sedat fervorem stomachi, pellitque tumorem,345
et quicquid venti creat includitve nocivi
desiccans poris assumpta repellit apertis.
Provocat urinas haec cruda comesta vel hausta,
sed mage radicum facit hoc decoctio sumpta,
Hoc itidem semen operatur fortius haustum.350
Tota venenatis occurrit morsibus herba,
sed semen potius vel apozima proderit ejus
si bibitur, tussimque modo sedabit eodem.
Ventrem constringit, vomitum potata coercet,
lymphae commixtum sibi si jungatur acetum;355
aegris amissum fertur reparare colorem,
cruda a jejunis fuerit si saepe comesta.
Unaquaque die vexantem corpora febrem
cum lympha potata juvat febris ante tremorem.
Hydropicos et splen tumidum juvat illa, jecurque 360
si cum feniculi succo contrita bibatur.
Hacque superposita turpis lentigo fugatur.
Illius succus farris cum polline mixtus
atque ovi lacrymo vulnus bene purgat et ulcus,
si superaddatur emplastri more frequenter.365

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — VII. Ruta.De viribus herbarum — X. Anethum. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — VIII. Apium.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-viii-apium--odo-magdunensis-2ad810
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — VIII. Apium.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-viii-apium--odo-magdunensis-2ad810.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.