CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — V. Allium.

latín

Scordeon argive sunt allia dicta latine,
hujus vim medici calidam siccamque periti
in quarto posuere gradu. Mansum vel inunctum
curat, quos serpens vel scorpius intulit, ictus;
sanat et appositum morsus cum melle caninos 165
et nocui vermes triti pelluntur odore.
In mulsa coctum commixtum cui sit acetum
et bibitum vermes ventris tineasque repellit;
ex oleo cum reste sua si decoquis illud
morsus pestiferos reddes hoc unguine sanos,170
corpus et attritum cura sanabis eadem,
unguine vesicae dolor et tumor hoc reprimuntur.
Ipse refert Ipocras educi posse secundas
fumo combusti si vulva diu foveatur.
Pulmonis varias coctum cum lacte querelas 175
potatumque juvat vel crudum saepe comestum.
Cum centaurea Diocles dare praecipit illud
hydropicis, sic humores desiccat aquosos,
idem nefreticis elixum sumere jussit.
Praxagoras illo fuit usus cum coriandro 180
et vino, causas sic curans ictericorum,
et sic potatum dicit quod molliat alvum.
Cumque faba coctum capitis sedare dolorem
dicitur, attrito si tempora perlinis illo.
Anseris huic adipem jungas tepidumque dolenti 185
infundas auri, praeclare subvenit illi.
Elixum tussim juvat et suspiria sedat,
clarificat raucam crudum coctum quoque vocem,
sed magis elixum juvat illam saepe comestum,
adjuvat incoctum pulti sumptumque tenesmon. 190
Porcino jungens adipi si conteris ipsum
non modicos reprimes superaddens saepe tumores.
Hunc ignotarum potus non laedit aquarum
nec diversorum mutatio facta locorum,
allia qui mane jejuno sumpserit ore.195

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — LXXVII. Aloë.De viribus herbarum — V. Plantago. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — V. Allium.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-v-allium--odo-magdunensis-36c79a
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — V. Allium.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-v-allium--odo-magdunensis-36c79a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.