Herbam, quae nostra lingua plantago vocatur,
hanc arnoglossam Graecus vocat, est quia linguae
agninae similis foliis. Plantaginis hujus
sunt geminae species, et major prima vocatur,
altera vero minor, quam vulgo lanceolatam 200
dicunt, quod foliis (ut lancea) surgit acutis.
His infrigdandi desiccandique notatur
tertius esse gradus, majori vim tamen esse
majorem dicunt, nimis humida vulnera siccat,
si superaddatur cum melle, et sordida purgat. 205
Cum sale sicut olus si juncta coquatur aceto,
ventrem restringit nimium sic mansa fluentem;
si supradictis lens sit concocta juvabit
hic dysentericos melius cibus et ciliacos.
Stringit manantem superaddita trita cruorem,210
et nigris maculis fertur reparare colorem,
ovi cum lacrymo mire medicatur adustos.
Sola canis morsum curat sedatque tumorem,
et scrophas spargit superaddita cum sale trita,
hydropicis ut olus decocta comestaque prodest,215
sic juvat asthmaticos, ferturque juvare caducos.
Sordida purgabit bene vulnera quaelibet oris,
ore diu tentus si succus volvitur ejus.
Hic introfusus curat syringia succus,
et dolor hoc auris sedabitur et sacer ignis. 220
Fert haemoptoicis hic opem, si saepe bibatur
per se, fortior est si sit conjunctus aceto;
sicque juvat phthisicos, injectus vero per anum
stringit non modicum fluxum dysentericorum,
pellitur ex oculis tumor hoc fervorque perunctis. 225
Saepius hanc ipsam si dentibus atteris herbam,
gingivas reprimet tumidas et sanguine plenas,
sicque solet dentis compescere saepe dolorem.
Succus cum lana matrici subditus ejus
stringit manantem nimium siccando cruorem. 230
Cunctis praedictis ejus decoctio causis
prodest et potus cum vino seminis ejus,
vesicae renumque juvat potata dolorem.
Dicunt non nasci scrophas gestantibus ejus
radicem collo suspensam, vis sibi tanta est. 235
Radices ejus tres contere, jungito tritis
vini tres cyathos et aquae fac sit modus idem,
haec nondum tremulo potanda dabis febrienti,
sic pelles febrem, cui dat lux tertia nomen,
bis binae quoque quartanis prodesse putantur 240
cum totidem vini cyathis si dentur et amnis.
Cuncta potest plantago minor praedicta juvare,
quamvis non tantas vires videatur habere.
Praecipue succus curat plantaginis hujus,
Quod juxta nares vel lumina nascitur, ulcus,245
si superaddatur cum lanis mollibus illi,
perque novem cataplasma dies istud renovetur.
Ejus si succo tepido venter foveatur
acri depulso sanabitur ille dolore.
Lumbricos succus depellere dicitur ejus. 250
Si porcina vetus axungia jungitur illi,
sedabit duros istud cataplasma tumores,
parotidas vulnusque recens hoc adjuvat unguen.
Ante duas horas quartanae quam tremor aegrum
vexet si succum biberit plantaginis hujus,255
sentiet eximiam facili medicamine curam.
Ejus potatum depellit sperma secundas.
Si via longa pedum movet, ut fit saepe, dolorem,
acri cum vino superaddita trita juvabit.
Cum passo succus bibitur si saepius ejus 260
vesicae variis fertur succurrere morbis.
In desiccando vis est plantaginis ingens
majoris, queat ut veluti cauteria corpus
appositum siccare, refert ut Plinius auctor.
Composuit librum Themison de viribus ejus 265
in quo praeclaris celebravit laudibus illam.