Sunt aloë species geminae, quae subrubet estque
intus sicut hepar cum frangitur, haec epatite
dicitur et magnas habet in medicamine vires,2235
utilior piceo quae fracta colore videtur.
Flegmate mundificat stomachum, caput articulosque,
leniter humorem nocuum purgando per alvum;
ictericos purgat, jecoris juvat interiora.
Vulnus quodque recens putredine purgat ab omni 2240
illius injectus pulvis siccandoque sanat;
praecipue veretri dicunt et testiculorum
ulcera curari vel vulnera pulvere tali.
Si solvatur aqua, juvat apostema labrorum
et naris superappositum, nec non oculorum 2245
livoremque fugat, sic circa lumina factum;
acri cum vino miscens oleoque rosato
unge dolens caput et frontem, mireque juvabit,
unguine pruritus sedabitur hoc oculorum.
Cum vino bene contritum cataplasmaque factum 2250
confortat retinetque pilos quoscunque cadentes;
linguae, gingivis, vitiis quoque subvenit oris,
si fricentur eo cum vino melleque trito.
Hoc sumptum per se ventrem non solvit acute,
esse tamen stomacho putat Oribasius aptum,2255
cum laedant illum solventia caetera ventrem:
illius geminas cum mulsa sumere dragmas
idem praecepit, choleram sic flegmaque purgat,
unaquaque die post coenam sumere dixit
utile tres ejus pilulas binasve virentis 2260
cum succo caulis formatas, ut faba grossas
aut cicer, humores nocuos cum stercore purgat,
non corrumpendo stomachum neque vim faciendo
purgatus pilulis fuerit qui saepius istis,
vix unquam capitis vexabitur ille dolore,2265
et nihil est oculis, mihi crede, salubrius istis;
si vero duram vis solvere largius alvum
partibus est geminis pars admiscenda terendo
una diagridii, sic apta solutio fiet.