Frigida letiferae vis est natura cicutae,
unde necat gelidi potantes more veneni;2030
qui perit hac herba cutis ejus fit maculosa,
unde genus mortis valet haec per signa probari;
publica poena reis haec esse solebat Athenis,
hac sumpta magnus Socrates fuit exanimatus;
qualiter hoc fiat non aestimo dicere nostrum,2035
cum nil quod noceat, sed quod juvat est referendum.
Hac sumpta si quis morti sit proximus herba
forte merum tepidum bibat evadetque periclum.
Sed quamvis potu solet haec assumpta nocere,
magnifice tamen appositu solet illa juvare;2040
aestivas mire juvat epiphoras oculorum,
si frons contritis foliis sit operta virentis,
vel si sint ejus circumlita lumina succo;
hac quoque pellentur sacer ignis et herpeta cura.
Tradit Anaxilaus, si succo saepius ejus 2045
virgo linat mammas, sibi cum turgescere primum
incipient, modicas semper stantesque manere;
lac contrita virens mammis superaddita siccat;
extinguit venerem, fluxum quoque seminis omnem
si pecten trita cataplasmes saepius illa. 2050
Argenti spumae commiscens hanc adipique
apponas calidae cataplasma salubre podagrae
et per se tali multum prodesse probavi;
singula cur memorem, nocuum quemcunque calorem
apposita trita poteris curare cicuta.2055