Carmine jam dictis aliquot vulgaribus herbis
nunc species illas, quas cunctis jam prope notas
usus vendendi fecit, tentabo referre,
atque prius piperis (quod notius ipsa coquina
quam medicina facit) vires puto discutiendas. 2060
Virtutis siccae piper asseritur calidaeque,
tertius esse gradus conceditur huic in utroque.
Tres sunt huic species: album, longumque nigrumque,
sed quia sunt geminae medicis tantummodo notae,
de specie nigra dicam quaedam mihi nota. 2065
Crudum vel coctum sumptum, vel melle jugatum,
vim digestivam stomachi jecorisque juvabit.
Morsus pestiferos curat, fastidia tollit,
occurrit variis thoracis saepe querelis,
quodque movere solet frigus periodica febris 2070
compescit, febris si sumitur ante tremorem.
Cum lauri baccis vel cum foliis bene tritis,
cumque mero tepido potatum tormina sedat,
et scrophas reprimit admixtum cum pice dura
et superappositum; recte quoque jungitur illis,2075
quae purgare solent oculos caligine dira.
Admixtum nitro maculas cataplasmate delet,
usti stercoris humani cum pulvere tritum
ana junge piper et sic superaddito cancris,
experti nihil utilius hoc pulvere dicunt. 2080
Nemo potest omnes piperis describere vires,
namque piper ferme medicamina cuncta requirunt,
antidotisque solet pretiosis pluribus addi,
hinc puto tam paucas laudes de simplice dictas
quod sit in innumeris hoc dignum laude medelis.2085