Verbenam ierobotanum peristereonque
appellant Graeci; species haec fertur habere 1860
binas, effectus est idem pene duabus.
Cum vino juvat ictericos, si saepe bibatur;
pestiferos morsus curat superaddita trita
cum vino (renovanda quidem per quatuor ista
est medicina dies); oris bene vulnera purgat 1865
illius succus tepidus si volvitur ore,
hoc quoque facta recens herbae decoctio praestat,
hac etiam quaevis putredo repellitur oris,
si tepefacta diu volvatur fauce sonora.
Glutinat herba recens vulnus superaddita trita,1870
occurrit cunctis cum vino sumpta venenis.
Quae furit alternis febris accedendo diebus
pellitur hac, tribus assumptis radicibus ejus
cum totidem foliis potetur aqua resoluta
ista prius, patiens quam frigus sentiat ullum;1875
hocque modo febribus quartanis illa medetur,
bis binis foliis cum tot radicibus haustis.
Illius in vino si sit decoctio facta,
convivas hilares inter convivia sparsa
reddere narratur, ut jam praescripta buglossa. 1880
Hanc herbam gestando manu si quaeris ab aegro:
dic, frater, quid agis? Bene si responderit aeger,
vivet, si vero male, spes est nulla salutis.
Ex hac compositam quidam jussere coronam
apponi capiti causa quacunque dolenti,1885
sic dicunt illam celerem conferre medelam.
Plinius affirmat, hanc omnibus esse salubrem
visceribus, lateris morbis, jecorisque querelis,
pectoris et vitiis, et praecipue medicari
pulmonum causis hanc asserit ille pthisique. 1890
Parotidas reprimit adipi commixta vetusto.
Herbam cui nomen foliis de mille dedere
betonicamque pari verbenae pondere junge,
haec mixta potentur aqua, nullum medicamen
utilius credunt illis, quos calculus angit. 1895
Non modicum laudare Magos hanc asserit herbam
Plinius, hanc cunctis dicunt obsistere morbis,
et quod quisque petet hac impetrare perunctum;
sic et amicitias captari posse potentum
et pelli febres et plurima talia fingunt,1900
quae, quamvis natura potens concedere posset,
vana tamen nobis et anilia jure videntur.