Herba, dragonteam Graecorum quam vocat usus,
haec eadem vulgi lingua colubrina vocatur,
quod colubro similis maculoso cortice surgit,1730
ex quibus antiquis expertum credimus esse,
quod queat a simili colubrina venena fugare.
Quisquis se trita radice perunxerit ejus,
tutus ab incursu serpentum dicitur esse;
morsibus illarum cum vino sumpta medetur. 1735
Si jungas oleum cum succo seminis ejus
auribus infundens poteris sedare dolorem;
hoc succo lanam madidam si naribus addas,
compesces morbum, qui polypus est vocitatus;
sic etiam cancris magnum solet esse juvamen. 1740
Succo radicis ejus caligo fugatur
et varii morbi, quos lumina perpetiuntur,
ex ipso puro si sint lita melleve mixto;
et prodest oculis radix si manditur assa;
cum pusca granis ter denis seminis haustis 1745
lumina munda ferunt pulsa caligine reddi.
Si marcescentis illius floris odorem
nare trahat praegnans, deponere fertur abortum
vel si sit radix matrici subdita trita.
Pulvis radicis ejus cum melle jugatus 1150
tussim compescit sumptus, sedatque catarrhum
et confert haemoptoicis; hoc saepe juvamen
pectoris humores exhaurit non redituros;
omnibus his prodest radix si sumitur assa,
istud idem faciet ejus decoctio sumpta.1755
Ejus cum vino radix venerem movet hausta.
Provocat urinas, fagedaenica vulnera purgat,
si sit ei tritae cum melle bryonia juncta;
vulneris haec mundat sordes, syringia curat,
sola sibi juncto maculas depellit aceto. 1760
Esse pedum vitium dicunt, cui pernio nomen
est a pernicie membri patientis id ipsum,
plebs dicit mulam, solet hoc de frigore nasci,
amne dragonteae radices decoque tali,
pernio deletur, si saepius amne fovetur.1765