CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — LIII. Centaurea.

latín

Sunt centaureae species, maiorque minorque,
ut suprascriptis dixi de pluribus herbis,1710
sed quia perpaucis species est cognita major,
hanc praetermittens vires narrabo minoris,
quam notam cunctis credo vulgaribus ipsis.
Desiccativae virtutis dicitur esse,
non modicum plagas conglutinat inde recentes,1715
inque cicatricem veteres superaddita ducit;
illi, qui sciasim patitur, decoctio mire
prodest, illius si sit subiecta per anum,
sanguine detracto sedat mox illa dolorem,
fomento nervis eadem medicabitur aegris. 1720
Illius succus deducit menstrua sumptus,
pellit abortivum; medicamina cuncta maligna
cum vino sumptum dicunt purgare per alvum;
melle sibi juncto caligine lumina purgat.
Illius exprimitur autumni tempore succus,1725
quem desiccatum ferventi sole reponunt,
ad rerum curam, quas diximus ante, salubrem.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — LII. Chelidonia.De viribus herbarum — LIV. Colubrina. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — LIII. Centaurea.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-liii-centaurea--odo-magdunensis-91c586
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — LIII. Centaurea.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-liii-centaurea--odo-magdunensis-91c586.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.