CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — LI. Senecion.

latín

Erigeron Graeci, nos senecion vocitamus,
quod canis similis videatur flore capillis;1665
nascitur in muris et in hortis et tegulatis.
Illius herbae vis frigida dicitur esse,
in medicinali radix non ponitur usu.
Flores cum foliis tundens infundito vini
permodicum dulcis, et sic tepefacta tumori 1670
haec simul apponas ani vel testiculorum;
addito thus istis, nervos et vulnera quaevis
curabis facile posito cataplasmate tali.
Haec eadem triti facient ejus capitelli.
Potari prohibent, quia suffocare bibentem 1675
quidam confirmant, at contra Plinius auctor
ictericis quosdam potum donasse salubrem
cum vino dicit, talique modo medicari
morbis vesicae, plures ait ille probasse,
et cordis vitiis illam jecorisque dedisse,1680
torminibus quoque cum passo, juvisseque potu
hoc varios morbos, praecordia quos patiuntur;
et viridis facit hoc si tincta voretur aceto,
trita solet duras haec cum sale spargere strumas;
hanc circumscriptam si quis fodiat sine ferro 1685
et tangat dentem vicibus tribus inde dolentem,
unaquaque spuens vice, postque reponat eodem,
quo fuit orta, loco, sic rursum vivat ut herba,
Plinius ut dicit, non amplius ille dolebit.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — L. Barrocus.De viribus herbarum — LII. Chelidonia. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — LI. Senecion.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-li-senecion--odo-magdunensis-663800
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — LI. Senecion.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-li-senecion--odo-magdunensis-663800.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.