Althaeam malvae speciem nullus negat esse,
althaeamque vocant illam, quod crescat in altum.
Hanc ipsam dicunt eviscum, quod quasi visco
illius radix contrita madere videtur,
agrestisque solet a multis malva vocari. 370
In mulsa coctus flos ejus vulnera purgat,
vel si cum vino tritum florem superaddas,
spargere sic scrophas, anumque juvare dolentem
dicitur, hocque modo conquassatis medicatur.
Elixata prius radix adipique terendo 375
addita porcino terebinthinaeque tumores
matricis curat, reliquosque juvare dolores
dicitur illius; nervos sic ipsa relaxat,
rumpit vel spargit sic apostemata dura.
Omnes has causas elixatura juvabit,380
si loca morborum foveantur saepe tepenti.
A dysentericis radicum coctio sumpta
cum vino fluxum stringens compescit eorum,
et pellit tardas haec coctio sumpta secundas,
et prodest haemoptoicis, lapidesque repellit,385
vesicaeque solet variis succurrere causis.
Acri cum vino contritum semen olivo
jungito, deformes maculas hoc unguine pelles.
Cum pusca potata potest obstare venenis,
elixata prius cum melleque trita replebit 390
vulnera quae cava sunt, si sit superaddita saepe;
sic quoque duricias mollit lenitque rigores;
decoctis oleo foliis factum cataplasma
quosvis pestiferos morsus combustaque curat.