Dicimus urticam, quam Graecus acalyphe dicit,115
fervida non modice vis illi dicitur esse,
unde nec immerito nomen sumpsisse videtur,
tacta quod exurat digitos urtica tenentis.
Haec solet ictericos cum vino sumpta juvare,
illius semen colicis cum melle medetur,120
et tussim veterem curat, si saepe bibatur.
Frigus pulmonis pellit ventrisque tumorem.
Omnibus his prodest pulvis cum melle jugatus,
aut succus viridis cum vino saepius haustus.
Cum sale de foliis ejus factum cataplasma 125
ulceribus prodest et sordida vulnera purgat,
et contra morsus valet hoc cataplasma caninos,
et cancros et parotidas luxataque curat,
hocque reformatur caro, quae discessit ab osse,
et solet humores hoc desiccare nocentes. 130
Acri cum vino radix contrita tumorem
compescit splenis, podagrae sic subvenit illa
omnibus et morbis sic subvenit articulorum,
omnibus his prodest superaddita, vel sibi juncto
si coquis hanc oleo foveasque hoc unguine membra. 135
Naribus impositus succus foliumve cruorem
elicit; innati vis est sibi tanta caloris,
quod si manantem cupias retinere cruorem,
urticae succo frontem line, reprimit illum.
Si supponatur cum myrrha menstrua pellit,140
si claudit vulvam matrix humore gravata
urticae foliis revocabitur illa fricata.
Cum vino bibitum venerem semen movet ejus,
et melius tritae si jungas melque piperque
et si cum vino praedicto more bibatur. 145
Pleureticos, pectus, pulmones adjuvat ejus
semen, si sumptum fuerit cum melle jugatum,
cum mulsa bibitum lotium producit abundans.
Herba recens ejus olerum si more coquatur,
detur et illius decoctio, molliet alvum. 150
Ore diu clausus succus si volvitur ejus
uvae non modicum poterit sedare tumorem.
Sudorem movet ex oleo decocta perunctis.
Si quadrupes quaecunque marem perferre recusat,
urticae foliis illius vulva fricetur,155
sic naturalem calor excitat ille calorem.
Defluvium capitis, si succo seminis hujus
ungas saepe caput, reprimi dicit Galienus.
Illius semen collectum tempore messis
Et desiccatum multis erit utile causis.160