135.0529|
135.0529D| Gazenus fidei impugnans Asclepius hostes
Pellitur invidia, Romanaque regimina fidens
Justitiae fulgore, petit, quae Julius aequa
135.0530D| Lance librans, sedique ministerioque reformat,
Actores culpans, monitisque minisque coercens,
Eusebius hic, Nectarius Zenonque triumphant,
135.0531A| Gazenses, quos verberibus vinclisque fatigant
Impia quod studiis horum sint strata sacella;
Fustibus intersunt, laceros saxisque gravatos
Ac cerebro demptos, membrorum caetera flammis
Dant jumentorumque serunt mista ossibus ossa,
Quae supero mulier monitu quaerensque legensque
Delegat manifestato per visa sobrino.
At Zeno accipiens charorum pignora fratrum
Tecta domi servat, dum praesul in urbe dicatus
Basilica structa sociari his Nestora certat,
135.0532A| Qui belli comes egregius consorsque coronae
Corporis ad speciem dum spirans ultima missus
Zenone sollicite curam praestante favetur,
Emicat emeritus coelique capessit honorem.
Antistes Zenon quoque centenarius almis
Officiis indeficiens, sollemnis et astans,
Nec minor aspicitur, requiem nec ritibus affert.
Jure maritali ternotus jungitur eis,
Huic trinae genitor sobolis, hic laude sophistae
Excellens, actisque animam virtutibus ornans.