CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit prooemium sequentis operis.

latín

135.0595C| Orbis Roma caput, celsa potentibus
Sceptris, consulibus, Caesaribus cluens
Augustis, patribus clara Quiritibus,
Armis, pacificis et ditionibus;
At nunc Altithroni lumine clarior
Regis principibus nobilis aetheris,
Christi praecipuis celsa sodalibus,
Fulges martyribus, praesulibus, choris
Splendes virgineis, astra super poli
Qui te prodigiis, dogmate, praeliis
Palmis constituunt aethere perpetem;
Vincentes veteres culmine principes,
Bellis qui validi regna parantibus,
Orbis jura licet subdiderint tibi,
Nigrarunt vitiis te tamen horridis,
135.0595D| Armis polluerant atque domesticis,
Sanctorum maculant saepe cruoribus,
Replentes scelerum sordibus omnium,
Reges et satrapas subdiderint licet,
135.0596C| Submisere fero colla tamen jugo,
Pestes invalidi pellere pectoris
Acti criminibus terga prementibus.
Fallor ni propriis vatibus haec sonent
Tabes Pegaseo fonte rigantibus.
At Christi proceres viribus arduis
Edocti tumidos subdere principes,
Magnatum dominos pellere daemones,
Mortis sceptra terunt his dominantia,
Frangentes trucium spicula virium;
Quos reges miseris vultibus inclyti
Orabant, trepidos hi pedibus premunt,
Sternentes veteris numina saeculi.
Non nostro aggredior carmine prodere
Res quarum Maro sit themate territus,
135.0596D| Horrens nigra togae stamina texere,
Sed quae sic caneret vinceret Orphaea,
Formosumque Linum, patrem et Apollinem,
Cantu Pana suo vinceret Arcadem.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber undecimus.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput II. De Asclepio episcopo, Eusebio quoque, Nectario Zenoneque martyribus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit prooemium sequentis operis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-dcb0bf
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit prooemium sequentis operis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-dcb0bf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.