135.0493|
135.0493C| Felix o vallis Josaphat, quae membra beatae
Virginis atque Dei genitricis habere locata
Digna reperta quidem, sed non abscondere mundi
Digna diu stellam, divini luminis aulam,
Luce coruscantem, quam splendida lilia vallant,
Humano generi, rutilans quae janua lucis
Effulsit, coelique palatia celsa reclusit.
Constantino aulam cujus fabricante parandam,
Traditur huc vastas illum applicuisse columnas
Aptandas operi, tum nisibus ordine plures
Artifices trivisse dies, nulla arte juvante.
Cassato tandem ingenii conamine cuncto,
Virgo benigna docet qua sint virtute locandae:
135.0493D| Admonet aedicolam, post irrita coepta soporum,
135.0494C| Arti quid jungat, divinis terrea cedant:
A ferulis pueros tres evocet, hacque juvetur
Innocua annitente manu; superetque laborem.
Mature surgens monitus ille edere certat
Pusiolosque schola tres acciet, utque probetur
Simplicitate Deum gaudere, patratur in hora
His quod multa virum manus arte moraque nequi vit.
Alma quidem puero quae praebuit ubera Christo,
Sola Dei genitrix, et virgo puerpera sola,
Quae coeli fovit regis puerilia membra,
Parvorum rectrix et simplicitatis amatrix
Enitet, exemplisque probat se noscere parvos.