CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput II. De restauratione templi cassata.

latín

135.0513|
135.0513C| Defuga quod Christi Julianus apostata priscam
Restitui indigenis longo post tempore mandat
In speciem, solito Judaeis more colendum.
Approperant illi cunctis regionibus acti,
Ceu ductarentur divo praecone vocati,
Conveniunt, temploque locum coepere parando.
Sumptus eis vires privatus, publicus ausum,
Accumulat, geritur properandi instantia coepit.
Insultare igitur nostros, ceu tempora regni
Reddita sustulerint; vultu terrere minaci,
Promere saevitiam, tumidum ostentare furorem,
Cunctaque cum fastu in nostros agitare superbo.
Jam fundaminibus patefactis terra subibat,
Sponte replens fossas, et erant tamen omnia praesto,
135.0513D| Saxa, bases, gypsum, calces, caementa, columnae;
Nil deerat, jacerent nova fundamenta, vetustis
Quin deturbatis, opus ut lux nata referret,
Praesule tunc Solymae licet obnitente Cyrillo.
135.0514C| Qui Danielis, homo ut prudens, oracula rimans,
Verborumque memor Domini, non id potis esse
Testatur lapidi ut lapis hic aptetur ab ipsis.
Utque probaretur res, exspectatio facta,
Nox operis spatium captandi sola trahebat,
En subito exoritur motae concussio terrae.
Jactantur procul hinc lapides, fundamina late
Sparguntur rapidoque ruunt sita moenia lapsu:
Dissiliunt caementa, volantque per aera calces.
Porticibus patulis recubabat multa fabrorum
Turba profanorum, sua condere fana parantum,
Parjetibus lapsis quos attrivere ruinae.
At reliqui mortem qui se effugisse putabant,
Quaesitum properant, orta jam luce, peremptos.
135.0514D| Interius latitans secreta domuncula quaedam
Instrumenta operi servabat commoda sumpto.
Ex hac progrediens globus igneus, atque plateam
Percurrens, quaesitores absorbet adustos
135.0515A| Judaeos quos esse palam sors ultima fecit.
Hoc iterum repetens, iterumque hoc, atque frequenter
Per totam globus ille diem ferventius urget,
Audacis populi temeraria coepta coercens.
Ingenti demum perhibent, formidine vecti,
Inviti Christum verum, Dominumque, Deumque.
Et ne forte dato tractent haec edita casu,
Stemma crucis coelo radians rutilante renidet.
135.0516A| Exuviis infidorum quoque nocte sequenti
Crux expressa patet, miro inculcata nigello,
Perfidus enisu probet ut non posse repelli.
Tandem horum fultrixque manus sic territa cedit,
Dignius ipsa tuens antiquis ritibus isti
Signa crucis, Christique novum rutilare triumphum
Urbe salutifera, lumen quae gentibus offert,
Inde nitore jugi mundi per regna coruscans.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput II. De ecclesia beatae Mariae .De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput III. De abductione et relatione sanctae crucis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput II. De restauratione templi cassata.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-5e6f26
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput II. De restauratione templi cassata.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-5e6f26.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.