CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De David, Simeone et Anna.

latín

135.0499|
135.0499D| Hic citharista catus mitis, pius atque fidelis,
Rex David, cujus voluit de semine Christus,
Jure pudicitiae sacrans sibi Virginis alvum,
Sumere mortales humani corporis artus.
In mausolaeo legitur locuplete locatus;
135.0500D| Sed Domino Phlegetontaeas referente rapinas
Raptus, et aetherea donatus creditur aula.
Hic etiam plures, quos saecula prisca tulerunt,
Illustres positi reges sanctique prophetae.
Hic Symeon justus, celso qui Flamine clarus,
135.0501A| Responsum capit, haud unquam se morte obiturum
Auctorem donec meruisset cernere vitae:
Quo viso petit absolvi sibi vincula carnis,
Non metuens mortem, dignus quia visere vitam;
Non mortis horrens umbram, quia noscere lucem,
Paceque conspecta, cupiunt requiescere membra.
Hic Phanuel proles, viduis quoque forma salutis
Anna prophetissa, tribui quae nascitur Aser:
135.0502A| Sedula quae templo degens, jejunia ducens
Crebra, Deumque rogans, servit cui nocte dieque
Dona prophetiae coeli charismata sumpsit:
Emmanuel natum non solum digna tueri
Vaticinans, in eo meruit quin famina ferre,
Hunc multis positum praedicens esse ruinae,
Continuans quod et advenis surrectio multis.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De Theophilo, Acacio et Gelasio.--Reliqua itineris Paulae.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sancto Stephano. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De David, Simeone et Anna.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-65c376
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De David, Simeone et Anna.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-65c376.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.